monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 29, 4
Nam et ille sancto Spiritu ditatus, multos Atheniensium adduxit ad fidem, quando ea quae in ara erant scripta, sensu propriae narrationis exposuit. Nisi forte quis dicat quia etiam in sacerdotibus Aegyptiorum operatus fuerit Deus sicut in Balaam et in Caipha; et illi quoque prophetasse referuntur.