monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 29, 3
Nam si sacramentum adventus Domini a saeculis et a generationibus fuit absconditum, sicut dicit Apostolus , et latuit principem nequitiae diabolum, multo magis famulos eius sacerdotes Aegyptiorum. Sed divina providentia hoc praestruxit, ut in litterarum fieret quaestione, quod etiam in apostolo Paulo monstratum est.