monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 29, 2
Quam ob causam Christiani ad summum fastigium sunt evecti. Cumque et per alias litteras quae apud eos sacrae dicuntur, indicaretur terminum habiturum Serapidis templum, quando character crucis apparuisset, qui vitam superventuram sine dubio declararet, multo plurimi ad Christianitatem festinabant, et peccata confitentes, baptizabantur. Sed ego non arbitror sacerdotes Aegyptiorum adventum praescisse Christi, et crucis signaculum designasse.