monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 27, 6
Igitur imperator audiens quae Alexandriae fuerant perpetrata, beatificavit quidem Christianos, martyrum eis palmas attribuens, eo quod pro dogmate tanta pericula pertulissent; paganis autem veniam dedit, ut eis Christianitatem facile suaderet. Iussitque ut templa funditus, quae fuerant caedis causa, destruerentur. Cuius litterae, dum publice lectae fuissent, et Christiani paganos impeterent, terrore ducti custodes Serapidis, fugerunt; et ex illo tempore Christiani ea loca tenuisse noscuntur.