monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 27, 4
Idola siquidem deorum conflabantur ad faciendas ollas, et ad Alexandrinae Ecclesiae diversas utilitates, cui ab imperatore donati fuerant dii ad expensas egentium. Cum igitur Theophilus omnes contrivisset deos, unum tantummodo reliquit Simiae simulacrum: iubens id publice proponi atque servari, ne sequenti tempore pagani negarent tales se adorasse deos. Quam rem novi ego, quia graviter ferebat Ammonius grammaticus, dicens paganos nihil tam grave perpessos, nisi quia non conflatum est et ipsum, sed pro derisione unum illud idolum servaretur.