monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.502 > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 27, 2
Serapidis autem et aliorum risu plena monstravit: iubens per mediam plateam portari verenda quae pagani cum maximo honore venerabantur. Haec pagani videntes, maxime philosophi, iniuriam ferre nequiverunt: uno namque impetu contri Christianos facto , neces innumeras perpetrarunt; resistentibusque Christianis clades haec usque ad immensa bella processit. Mortui denique sunt in ea congressione paganorum pauci, Christianorum plurimi, ex utraque vero parte innumeri vulnerati.