monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 26, 2
Porro Flavianus omni virtute curabat ut eos sibimet aggregaret. Quod post paululum hoc modo cognoscitur evenisse. Cum Damasus Romanus pont. et Theophilus Alexandrinus indignarentur circa Flavianum, non solum propter periurium , sed etiam quia ipse fuit occasio ut populus fidelium discordaret, postea Theophilus a Flaviano rogatus misit Isidorum presbyterum ut contristatum Damasum Flaviano mulceret episcopo, dicens utilem fore populi concordiam, si culpa iam facta Flaviano remitteretur.