monumenta.ch > Hieronymus > bnf17226.41 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 24, 1
Theodosius igitur imperator, in Romana urbe positus, multum profuit civitati, alia praebendo, alia utiliter auferendo. Duas tamen res dignas confusione prohibuit. Erant ab initio in urbe Roma domus ingenti magnitudine fabricatae, in quibus panis fiebat qui universae civitati ministrabatur. Horum mancipes, tempore procedente, pistrina publica latrocinia esse fecerunt.