monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 23, 5
Dumque in Romana urbe morarentur, festivitates pro victoria celebrantes, tunc suam bonitatem circa Symmachum exconsulem Theodosius imperator ostendit. Is enim Symmachus inter senatores praecipuus habebatur, eratque Romani eloquii eruditione mirabilis, cuius multi quoque reperiuntur libri. Scripsit autem Maximi laudem, eamque recitavit: unde postea reus maiestatis esse videbatur.