monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 23, 4
Qui eodem consulatu peremptus est septima et vigesima die Augusti mensis. Andragatius autem, qui peremerat Gratianum, in vicinum fluvium semetipsum proiiciens exspiravit. Tunc igitur imperatores Valentinianus et Theodosius, peracta victoria, venere Romam. Erat enim cum eis pariter et Honorius valde puer. Quem post victoriam contra Maximum gestam, ab urbe Constantinopolitana Theodosius evocaverat.