monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 21, 1
Inter haec nuntiatur quia Gratianus dolo tyranni Maximi fuisset occisus. Andragatius enim dux Maximi, in lectica portatus, ut occideret Gratianum, huiusmodi opinionem misit in vulgus, quia uxor Gratiani suo viro festinaret occurrere in Lugduno Galliae civitate fluvium transeunti. Gratianus autem credens coniugem revera venire, quam nuper acceperat, non praecavit eius insidias, et veluti caecus in foveam, in manus hostis incurrit.