monumenta.ch > Hieronymus > Petri I, 2 > Proverbia, 12 > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 20, 1
Sed neque ni qui tuebantur fidem Nicaeni concili penitus a tristitia fuerunt extranei. Nam Antiocheni eos qui in concilio praesentes fuerant declinabant; Aegyptii, et Arabes, et Cyprii, Flavianum ab Antiochia expellendum esse dicebant. Palaestini vero, et Phoenices, atque Syri, pro Flaviano laborabant. Quarum rerum terminum proprio loco narrabimus. Eo siquidem tempore quo Constantinopoli de synodis agebatur, talia circa Hesperiam provenerunt.