monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 19, 10
Haec enim occasio fuit ut Novatiani bene agentes intra civitatem haberent rursus ecclesias. Admiratus namque princeps eorum concordiam circa fidem, lege praecepit ut propria oratoria detinerent, et privilegia suae Ecclesiae atque fidei possiderent. Verum aliarum religionum antistites propter discordiam suam in reprehensionem sui populi venientes aestuabant, tristitiaque confusi discedebant, et litteris consolabantur alterutros, ut non affligerentur cur eos plurimi relinquentes ad fidem consubstantialitatis accederent: dicentes multos quidem vocatos, paucos autem electos.