monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 19, 7
Et nequaquam inter se conspirabant; sed erant divisi, non solum adversus alias haereses, sed etiam inter semetipsos, qui dudum unius haeresis esse videbantur. Quamobrem consors malitia sicut linguae gigantum veterum est divisa, et turris eorum funditus est subversa. Cognoscens igitur imperator eorum confusionem, et quia in disputatione solummodo, et non in antiquis expositionibus confidebant, alio properavit itinere, eisque mandavit ut ex scripto unaquaeque religio terminum suae fidei declararet.