monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 19, 2
At ille cum esset rebus aliis venerandus, de dogmate tamen non valebat reddere rationem; sed lectorem suum, Sisinnium nomine, statuit qui pro eo deberet proferre sermonem, virum eloquentem et rebus expertum, summeque scientem non solum sacrarum profundissima litterarum, sed etiam philosophica dogmata. Is ergo dixit quia disputatio non solum schismata non uniret, sed etiam haereses ad contentiones potiores adduceret, et propterea Nectario dedit tale consilium.