monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 18

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 14, 18
Quam ordinationem, tanquam legalem suscepit commune concilium. In matre vero cunctarum Ecclesiarum Hierosolymis constituta, reverendissimum et Deo amabilem Cyrillum episcopum esse significamus; qui regulariter olim a provincialibus ordinatus, plurima propter Arianos diversis temporibus certamina passus est. His igitur tam legaliter et canonice apud nos gestis, etiam vestram reverentiam congaudere deposcimus, spirituali intercedente dilectione, et timore dominico, per quae humana removetur offensio et Ecclesiarum aedificatio praeponitur universis. Sic etenim verbo fidei concordante, et Christiana in nobis charitate firmata, cessavimus dicere quod reprehendebat Apostolus: Ego quidem sum Pauli, ego vero Apollo, ego autem Cephae ; dum omnes videlicet appareamus Christi, qui in nobis divisus non est.