monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 14, 15
De dispensationibus autem particularibus Ecclesiarum antiqua, sicuti nostis, sanctio tenuit, et definitio sanctorum Patrum in Nicaea convenientium secundum unamquamque provinciam; et si pontifices voluerint, ut cum eis vicini propter utilitatem celebrent ordinationes: quibus rebus consequenter et caeteras ecclesias apud nos aedificari cognoscite, et insignium ecclesiarum haec approbasse sacerdotes.