monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 14, 11
Quoniam igitur haec et alia multa plurimorum adventum prohibere videbantur, quod erat secundum effectum rerum, et vestrae circa nos charitatis ostensionem, hoc egimus: reverendissimos atque charissimos fratres et comministros nostros episcopos Cyriacum, Eusebium et Priscianum usque ad vos laborare alacriter exorantes, per quos et nostram voluntatem pacificam et intentionem habentem unitatis ostendimus, zelumque nostrum quem pro saluberrima fide gerimus, indicamus.