monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 14, 9
Quis enim nobis dabit pennas sicut columbae, ut volemus, et apud vos requiescamus ? Sed quoniam hoc omnino nudabat Ecclesias, requie nuper inchoata, resque nimis erat plurimis impossibilis: quia concurreramus in urbem Constantinopolitanam causa litterarum ad nos praeterito anno directarum a vestra charitate post Aquileiense concilium ad Deo amabilem imperatorem Theodosium, propter hanc solummodo causam usque ad Constantinopolim properati, et de hac tantummodo synodo ferentes consensum episcoporum qui per provincias permansere.