monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 14, 8
Erat itaque, sicut diximus, necessarium huic operi tempus. Quia tamen fraternam circa nos charitatem ministrantes, synodum in Romana urbe Dei voluntate fecistis, et nos illic tanquam membra propria, litteris Deo amabilis principis evocastis; ut quoniam tunc ad tribulationes soli sumus addicti, nunc sub imperatorum pia concordia non sine nobis regnaretis; sed etiam nos vobiscum, secundum apostolicam vocem , conregnaremus. Oratio quidem nostra fuit, si esset possibile ut omnes nostras simul relinquentes Ecclesias, desiderio utili iungeremur.