monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 14, 5
Pecuniarum vero dispendia, honoris ademptiones, singulorumque confiscationes et machinamina, iniurias atque vincula, quis numerare valebit ad singula? Omnes enim tribulationes vere super nos multiplicatae sunt ultra numerum. Iuste quidem, quoniam valde peccavimus. Aut certe clemens Dominus passionum multitudine nos voluit exercere.