monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 13, 7
Aestate vero sequente, rursus plures episcopi ad Constantinopolim pro causis ecclesiasticis sunt reversi, ubi occidentalium episcoporum synodicam susceperunt epistulam, invitantem eos ad Romam, ut illic maximum celebraretur concilium. Sed illi quidem profectionem, quasi nihil habituram lucri, refugerunt; verum litteras direxerunt Damaso caeterisque praesulibus, quas pro clariori notitia subdere necessarium iudicavi.