monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 13, 4
Distribuerunt itaque Nectario quidem maximam civitatem et Thraciam; Ponticam vero dioecesim Helladio, qui post Basilium fuit; Caesaraeam Cappadociae Gregorio Nysseno, Basilii germano; Troilo quoque Melitenae Armeniae ius patriarchae dederunt; Asianam vero dioecesim Iconii Amphilochius est sortitus; Optimus autem Antiochiae Pisidiae; Aegyptum quoque Timotheo Alexandrino distribuerunt.