monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 12, 3
Macedonianis vero praeerat Elensius Cyzici, et Lampsaci Marcianus; erantque simul triginta sex, quorum plurimi esse videbantur de civitatibus Hellesponti. Convenerunt itaque consulatu Eucharii et Evagrii , mense Maio. Igitur imperator et episcopi partis eius laborabant ut Eleusius eiusque sequaces unirentur Ecclesiae: commemorantes eis legationem quam miserant ad Liberium, tunc Romanae urbis episcopum, per Eustathium, et quia dudum sponte ei communicassent; nec esset sine pudore, ut subito bene prius placita permutarent.