monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 12, 1
Interea cum episcopi centum et quinquaginta fuissent apud Constantinopolim congregati, praecepit imperator ut nullus proderet quis esset maximus ille Meletius. Volebat enim ex memoria sui somnii virum illum sibimet indicari; cum ergo omnis illa multitudo pontificum regiam introisset domum, relictis omnibus ad magnum currit Meletium, et veluti quidam filius patris amator, post multum tempus paterna visione potitus, amplectebatur eum, et simul osculabatur oculos, labia, pectus, et caput, dextramque qua eum in somnio coronaverat, insinuavitque illi quam viderat visionem.