monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 10, 1
Gregorius itaque vir eloquentissimus ac venerandus, agnoscens aliquos murmurare, eo quod esset ex alia civitate, adveniente principe, Constantinopolim habitare declinabat. Imperator tamen, dum in tali statu invenisset Ecclesias, cogitabat quemadmodum pacificaret omnes, et cunctas augeret Ecclesias. Mandavit ergo repente Demophilo, qui tunc Arianae religioni praesidebat: Si vis, inquit, credere secundum Nicaeni dogma concilii, uniatur populus et suscipiat pacem.