monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 9, 2
Quam basilicam ideo Anastasiam vocant, sicuti reor, eo quod dogma Nicaeni concilii in Constantinopoli, quasi iam mortuum, eo loco expositionibus Gregorii resurrexit. Ego tamen audivi quosdam veriloquos retulisse, dum populus illic congregaretur ad missas, mulierem praegnantem de superiore porticu cadentem defunctam fuisse; tuncque communi oratione facta super eam, revixisse, et cum partu salvatam esse.