monumenta.ch > Cassiodorus > XXIIII. UNIVERSIS BARBARIS ET ROMANIS PER PANNONIAM CONSTITUTIS THEODERICUS REX. (a 507/511) > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 7, 1
Cogitans igitur imperator quia melius esset pronuntiare subiectis cuius esset fidei, ne videretur vim facere, si quemquam subito invitum ad cultum religionis impelleret, legem e Thessalonica populo Constantinopolitano proposuit. Hoc enim visum est, ut veluti de quadam civitatis arce omnibus subiectis, aliisque civitatibus indicante scriptura, fieret manifesta. Cuius legis verba sunt haec.