monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 6, 2
Tunc igitur baptizari cupiens propter infirmitatem, Thessalonicensium requisivit episcopum, cuiusnam fidei esset. Quo respondente quoniam Ariana pestis in Illyricum non valuisset accedere; sed inviolatam ab initio fidem Nicaeni concilii conservarent, ille libenter eius verba suscipiens, baptizatus atque ab aegritudine liberatus est.