monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 9

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 4, 9
Constantinus enim senior, filius Constantini maioris, et Constans iunior, paternam fidem integram servaverunt. Rursus etiam Valentinianus imperator Hesperiae inviolatam custodivit fidei pietatem. Orientis autem tractus multifariam huiusmodi labe completus est. Arius enim Alexandrinae presbyter civitatis hanc ibi genuit blasphemiam. Post quem Eusebius, Patrophilus et Aetius, Palaestini, et Paulinus atque Gregorius, Phoenices, et Laodicensis Theodotus , cumque his Georgius, post quos etiam Athanasius et Narcissus, Cilices, et alii plurimi male iactata semina nutriverunt. His igitur nequissimis cultoribus fuit cooperator Constantius atque Valens.