monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 4, 5
Conspexit enim in somnis quia sanctus Meletius Antiochenae civitatis antistes, chlamydem sibi vestiret imperialem, et corona caput ornaret. Haec cum nocte vidisset, cuidam mane retulit amicorum . At ille clarum esse somnium dixit, et nihil aenigmaticum, nihil dubium continere. Cumque pauci omnino transissent dies, qui pro victoriae inspectione missi fuerant remearunt, peremptaque hostium multa millia narraverunt.