monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 14

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 3, 14
Ubi dum accessisset Eusebius, ut Marin, virum plurimis virtutibus decoratum, in sede collocaret episcopali, quaedam mulier Ariana peste completa, tegulam de tecto demisit, qua eius caput valde contrivit, isque post paululum ad vitam meliorem de hac luce migravit. Qui moriens, praesentes iureiurando construnxit ut ab ea quae hoc fecisset nullo modo poenas exigerent, imitatus Dominum suum, qui pro crucifigentibus ait: Pater, dimitte eis; non enim sciunt quid faciunt ; simul et conservum Stephanum, qui post multos lapidum iactus clamabat: Domine, ne eis statuas hoc peccatum . Hoc ergo modo magnus Eusebius est defunctus.