monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 13

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 3, 13
Aiunt enim quia etiam Eulogium, qui pro apostolicis dogmatibus fuerat decertatus et in Antinoo cum Protogene missus exsilio, Edessae ordinasset episcopum. Barses enim sacratissimus, iam de praesenti luce migraverat. Sanctus vero Eusebius ultimum episcopum Marin in civitate Dolicha fecit. Haec enim parva civitas vesaniam tunc obtinuerat Arianam.