monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 8

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 3, 8
Si autem de sede certamen est, ego etiam hanc contentionem conabor expellere. In sede sacrum ponatur Evangelium, et ex utraque nos parte sedeamus. Et si quidem prius ego terminum vitae suscepero, solus eris antistes; si vero hoc tibi prius evenerit, ego rursus gregis habebo curam. Cum haec ergo Meletius cum omni mansuetudine protulisset, Paulinus acquiescere non consensit.