monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 3, 6
Promittebat etiam Apollinaris, hoc ipso languore celato. Sacratissimus vero Meletius sub quiete degens, illorum certamina devitabat. Porro Flavianus sapientissimus tunc in ordine presbyterii constitutus, primo quidem veniente magistro militum, ita ad Paulinum locutus est: Si communionem Damasi, o amice, sectaris, ostende nobis dogmatum tuorum aperte consortium; ille namque dum unam Trinitatis substantiam confitetur, tres subsistentias praedicat in aperto; verumtamen e diverso subsistentias perimis Trinitatis: ostende itaque dogmatum concordiam, et suscipe secundum leges ecclesias . Cum ergo illum his sermonibus obiurgasset, conversus Apollinari dixit: Admiror te, o amice, sic impudenter veritati resistere, cum aperte noveris quoniam laudabilis Damasus perfecte naturam nostram a Deo Verbo dicit assumptam: tu vero contraria fatearis. Mentem namque nostram salute fraudas. Si autem false loquimur, te forsitan accusantes; vel nunc novitatem a te natam denega, et Damasi amplexus doctrinam, sectam suscipe venerandam veritatis. His itaque rationibus sapientissimus Flavianus illorum fiduciam ita redarguit.