monumenta.ch > Hieronymus > bsbClm6224.281 > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 3, 5
Ex hac ergo radice in Ecclesiis germinavit una carnis deitatisque natura, et ut divinitati Unigeniti passio copuletur; et alia quaecunque populis et sacerdotibus certamina genuerunt. Sed haec quidem postea facta sunt. Tunc igitur veniente Sapore magistro militiae, et ostendente principis legem, Paulinus quidem fatebatur se Damasi esse participem.