monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 3, 3
Si enim animam non assumpsit secundum illius rationem Deus Verbum, neque medicinam praebuit, neque honorem dedit; sed corpus quidem terrenum ab invisibilibus virtutibus adoratur; anima vero, secundum divinam imaginem facta, in inferiora permansit, contumeliis induta peccati. Qui plurima super haec vesanus asseruit. Aliquando etenim pariter confitebatur et ipse ex sancta Virgine assumptam carnem, aliquando vero eam cum Deo Verbo coelitus descendisse, aliquando eum ipsum factum carnem, sumpsisse nihil ex nobis. Aliasque plurimas et inanes fabulas sacris promissionibus copulabat, quas in praesenti dicere superfluum iudicavi.