monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 3, 1
Tunc igitur in Antiochia, quae praesidet Orienti, contentio huiusmodi causa provenit. Pro apostolicis dogmatibus laborantes, sicut iam dictum est, erant divisi; et alii post calumnias irrogatas Eustathio, Arianam abominati vesaniam, apud semetipsos sacra celebrantes, Paulinum habebant antistitem; alii vero post ordinationem Euzoii, cum Meletio convenientes, eius doctrina fruebantur.