monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 9, 2, 2
Is enim Damasus Romanae urbis episcopus, laude dignus, vir mirabilis, semper ornatus, dicere facereque pro apostolicis dogmatibus cuncta festinus, post Liberium gubernacula suscepit Ecclesiae. Direxit igitur imperator cum huiusmodi lege etiam Saporem quemdam, tunc nominatissimum militiae principem, et Arianae quidem blasphemiae praedicatores, veluti quasdam bestias, divinis septis iussit expelli; optimis vero pastoribus et sacris ovilibus universa restitui.