monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 15, 5
Qui terminum vitae sortitus est nona die mensis Augusti, eodem consulatu, id est quarto anno ducentesimae octuagesimae nonae olympiadis . Aiunt enim aliqui eum igne consumptum, cum in vicum fugisset quem barbari concremaverunt. Alii vero ferunt, quia, mutato imperiali habitu, ad pedestrium venit exercitum; et cum equestres se tradidissent pugnare nolentes, in congressione universos pedestres repente confossos: ubi dicunt ipsum quoque ignoto vulnere fuisse prostratum.