monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 10

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 13, 10
Ipse enim contra te barbaros movit, quoniam et tu adversus eum blasphemas linguas plurimas excitasti, et qui ei psallunt a sacris domibus expulisti. Quiesce ergo rebellare, et ille faciet bella cessare. Redde gregibus pastores eximios, et victoriam sine bello percipies. Si vero nihil horum sic agens pugnare contendis, experimento cognosces quam durum est contra stimulum calcitrare . Nam neque reverteris, et exercitum vehementer amittes.