monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 7

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 13, 7
At ille quod decebat pium virum cogitare respondit; petiit enim non aurum, non argentum, non praedium, non cingulum, neque donum ; sed ut eis qui pro apostolica doctrina pericula sustinuerant, una praeberetur ecclesia. At ille petitionem ex scripto susceptam cognoscens, quae illic tenebantur ascripta dirupit, eumque alia postulare praecepit. Verum ille colligens verba precum: Suscipe, inquit, o imperator, et habeto donum: aliud vero non postulo. Intentionis meae iudex est universorum iudex. Cum ergo Valens transacto Bosphoro venisset in Thraciam, primum quidem Constantinopoli commoratus est, praeparans bellum; deinde Traianum cum expeditu contra barbaros destinavit.