monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 6

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 13, 6
Interea Valens imperator, dum Gothorum gentem commovisset ad praelium apud Bosphorum, tunc fatuus vires suae infirmitatis agnoscens, misit ad fratrem solatia petens. At ille rescripsit quia religiosum non esset talem virum iuvare, qui Deo rebellis existeret; sed magis esse iustum ut eius superbia sedaretur. Quod dum ille miserrimus agnovisset, licet maiori necessitate constrictus, non tamen a sua nimietate cessavit, sed Deo fuit et veritati rebellis. Terentius igitur inter haec victor reversus est ab Armenia, vir optimus et pietate decenter ornatus. Hunc ei iussit Valens poscere dona quae vellet.