monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 12, 1
Interea Valens in Antiochia Syriae degens, consubstantialitatis cultores vehementer insequebatur, nisi eum liber Themistii philosophi revocasset, in quo peroraverat quia eum esse non oporteret infestum, propter discordiam ecclesiasticorum dogmatum, quando etiam apud paganos ultra trecentarum sectarum differentia videretur, et unusquisque pro dogmate proprio in sententia diversa consisteret.