monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 11, 4
Verum imperator, eius sermone concepto, Iustinam ducere tractabat uxorem; non tamen Severam abiicere, ex qua Gratianus fuerat natus, quem paulo ante firmarat imperatorem. Legem itaque protulit publice per civitates proposita sancientem, ut liceret volentibus habere duas uxores. Cumque posita lex haberetur, Iustinae ipse coniunctus est: ex qua natus est Valentinianus iunior et filiae tres, Iusta, Grata et Galla; quarum duae quidem in virginitate manserunt, Gallam vero postea maior Theodosius imperator duxit uxorem; ex qua Placidia filia noscitur ei esse progenita.