monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 11, 3
Cumque visio per multos recitaretur, ad Constantii aures usque pervenit. At ille considerans somnium, tanquam imperator ex eo nasceretur, mittens occidit Iustum. Cuius filia Iustina, cum orphana remansisset a patre, virgo permansit. Posteriore vero tempore pervenit ad Severae notitiam, ad quam frequentius veniebat, et amabatur; ita ut etiam cum ea balneis uteretur. Cumque Severa secum lavantem Iustinam diutius inspexisset, pulchritudine virginis obligata est, et dixit imperatori quia sic speciosa esset virgo Iustina, ut etiam ipsa, licet esset mulier, eius tamen amore sit capta.