monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 9, 5
Sed iste quidem postea sub persecutione Valeriani principis martyrio terminavit vitam. Hi vero qui ex eo nomen habuerunt eiusque fuere participes, facto concilio paucorum episcoporum in vico Pazeno, ubi sunt fontes Sagarii fluminis, regulam protulerunt ut Iudaeos observent azyma facientes, et cum eis agant Paschae celebritatem. Postea tamen etiam Novatianorum Ecclesia propter illud concilium noscitur esse divisa.