monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 4

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 9, 4
Sanantes namque sanare promissa remissione, etiam reliquo tempore deliquerunt. Unde videtur quia gentes Phrygum castiores quam aliae magis esse noscuntur. Novatus itaque, licet propter conversationem subtilissimam segregaverit semetipsum, non tamen mutavit Paschae festivitatem. Nam secundum Patres Hesperios etiam iste celebrabat. Agitur enim apud illos Pascha post aequinoctium olim, et ex quo Christiani esse coeperunt.