monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 9, 3
Cum ergo ille mandaret ut non oporteret sacris interesse mysteriis eos qui post baptisma peccatum commisissent, quod ducit ad mortem: quibusdam quidem videbatur amara nimis et dura huiusmodi regula; alii vero veluti iustam rectamque suscipiebant. Inter haec mota quaestione, venerunt litterae Cornelii Romani praesulis, quae remissionem peccantibus etiam post baptisma promittebant. Sic ergo ambobus diversa scribentibus, et ex divinis eloquiis sua sensa firmantibus, singuli provincialium diversas sunt secuti sententias.