monumenta.ch > Cassiodorus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Cassiodorus, Historia Ecclesiastica, 8, 7, 3
Qui mox simulacra proiicientes, formam templi in ecclesiam mutaverunt. Baptizabantur enim, et officia Christianitatis gratissime docebantur. Sic igitur propter consubstantialitatis fidem, viri admirabiles probabiliores effecti sunt; aliosque sanantes, firmiorem operibus ostenderunt fidem.